monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 22 > 23 > 10 > 67 > sectio 3 > 12 > 441 > 34 > 29 > 42 > sectio 7 > sectio 3 > 45 > 55 > 58 > csg250.214 > 59 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 24, 1
Haec de metris eminentioribus commemorasse sufficiat, quorum exempla copiosiora apud scriptores invenimus; praeterea sunt metra alia perplura quae in libris Centimetrorum simplicibus monstrata exemplis quisquis cupit, reperiet. Reperiuntur quaedam et in insigni illo volumine Porphyrii poetae, quod ad Constantinum Augustum missum meruit de exsilio liberari.